Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 11.27.1 Cic. Fam. 11.27.4 (English) >>Cic. Fam. 11.27.6

11.27.2 quantum memoria repetere praeterita possum, nemo est mihi te amicus antiquior. sed vetustas habet aliquid commune cum multis, amor non habet. dilexi te quo die cognovi meque a te diligi iudicavi. tuus deinde discessus isque diuturnus ambitio nostra et vitae dissimilitudo non est passa voluntates nostras consuetudine conglutinari ; tuum tamen erga me animum agnovi multis annis ante bellum civile, cum Caesar esset in Gallia. quod enim vehementer mihi utile esse putabas nec inutile ipsi Caesari perfecisti, ut ille me diligeret, coleret, haberet in suis. multa praetereo quae temporibus illis inter nos familiarissime dicta, scripta, communicata sunt ; graviora enim consecuta sunt. 11.27.3 et initio belli civilis cum Brundisium versus ires ad Caesarem, venisti ad me in Formianum. primum hoc ipsum quanti, praesertim temporibus illis! deinde oblitum me putas consili, sermonis, humanitatis tuae? quibus rebus interesse memini Trebatium. nec vero sum oblitus litterarum tuarum quas ad me misisti, cum Caesari obviam venisses in agro, ut arbitror, Trebulano. 11.27.4 secutum illud tempus est, cum me ad Pompeium proficisci sive pudor meus coegit sive officium sive fortuna. quod officium tuum, quod studium vel in absentem me vel in praesentis meos defuit? quem porro omnes mei et mihi et sibi te amiciorem iudicaverunt? veni Brundisium. oblitumne me putas qua celeritate, ut primum audieris, ad me Tarento advolaris, quae tua fuerit adsessio, oratio, confirmatio animi mei fracti communium miseriarum metu?


Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 11.27.1 Cic. Fam. 11.27.4 (English) >>Cic. Fam. 11.27.6

Powered by PhiloLogic